- PALLA
- I.PALLAGraece πάλλα, globus, Germanis Ballen: Gallis Bale, Italis Palla et Bala, pro pila. Hesych. Πάλλα, σφαῖρα ἐκ ποικίλων νημάτων πεποιημένη. Sed et sic globum crucigerum Imperrialem, qui inter Regalia insignia reponitur, appellat Gotefridus Viterbiensis: Germanice Reichsapfel. Ita autem is.Aureus ille globus Pomum, vel Palla vocatur,Quando coronatur, Palla ferenda datur.Infra:Crux et Palla simul pariter connexa tenentur:Haec ferit, haec sanat; haec perit, illa manet.De cuiusmodi globis crucigeris, pluribus agit Car. du Fresne Syntagm. de numismatibus Impp. CNP. et vidimus supra aliquid suô locô. Inter Romano-Germanici Imperii clinodia, partim Noribergae, partim alibi asservari solita, etiam Pallam istiusmodi seu globum aureum seu pomum Imperiale esse, refert Enucleator Limnaei l. 1. c. de Insignibus Imperii: quod Caesaris donô insignibus Palatini Electoris illatum, primus horum gessit Fridericus II. congnomine Sapiens, caroli V. olim educationi admotus, atque hinc ei intimus, qui Ludovico Fratri in Electorali munere successit A. C. 1544. Hodie in insignibus Flectoris Bavariae comparet. Vide Spenerum Sylloge Geneal. Histor. in Famil. Palatino-Bavarita.II.PALLApallium, quod tunicae sive stolae mulieres honestae olim apud Romanos iniciebant. Virg. l. 1. Aen. v. 652.——— —— Pallam, signis aurôque rigentem.Servius, Significat autem tunicae pallium, quod secundum Varronem Palla dictum est, ab irrugatione et mobilitate, quae circa finem huiusmodi vestium, ἀπὸ τοῦ πάλλειν. Quae rugae efficiebantur, quod, cum pars eius in humerum sinistum reiceretur et sinistro pars altera brachio subduceretur, contrahebatur in rugas. Rigentem, i. e. duram propter aurum sicut et novas vestes videmus. Idem ad illud. l. 11. Aen. v. 576.——— Pro longae tegmine Pallae.Palla, inquit, proprie est vestis muliebris, deducta usque ad vestigia. Horat. Matronarum habitum describens, l. 1. Sat. 2. v. 99.Ad talos stola demissa et circumdata Pallâ.Et Ovid. Amor. l. 3. Eleg. 13. v. 25.Virginei crines aurô gemmâque premuntur,Et tegit auratos Palla superba pedes.Idem Pallium simpliciter appellat. de Arte l. 1. v. 153.Sed nimium demissa iacent tua pallia terrae,Collige, vel digitis en ego tollo meis etc.Itaque Palla, non minus ac Stola, ita Mulierum peculiaris fuit, ut iis facile Viri uti non possent sine vituperio, ut loquitur Ulpianus l. 23. D. de auro. arg. leg. Unde Liv. memorat l. 27. c. 4. Ptolemaeo Aegypti Regi donô a Senatu missam togam et tunicam purpuream, Cleopatrae Reginae Pallam pictam cum amiculo. Porro Pallam eandem cum peplo supra laudatus Servius facit, ad illud l. 1. Aen. v. 484.——— ——— Peplumque ferebant:Inquiens, Peplum proprie est palla picta feminea, Minervae consecrata, etc. Troadibus etiam Iuvenalis Pallam tribuit, Sat. 10. v. 262.——— —— Scissaque Polyxena Pallâ.Ovidius Dianae, sese ad lotionem exuenti Met. l. 3. v. 167.Altera depositae subiecit brachiae Pallae.Item Ocyroae in equam conversae l. 2. Inde ab Citharoedos, Tragoedos et Saltatores translata est. Unde Citharoedo Corfinius l. 4. adscribit Pallam inauratam cum chlamyde purpurea, coloribus variis intextâ: et de Arione Ovidius Fastor. l. 2. v. 107.Induerat Tyriio distinctam murice Pallam.Apollo quoque ipse propterea, apud eundem Amor. l. 1. Eleg. 8. ut et apud Virgilium loc. cit. Orpheus, pallâ induti producuntur. De Tragoedis vide iterum Ovidum Amor. l. 2. Eleg. 18. et l. 3. Eleg. 1. De Saltatorum Palla animadvertit Turnebus l. 20. c. 27. ex Plauti Menaechmis, Actu 1. Sc. 3. v. 14. ubi ista habentur:Sed obsecro hercle salta sic cum Palla Postea.Horat. de Arte Poet. v. 278.Post haec personae Pallaeque repertor honestaeAeschylus. ——— ———Quam longô syrmate humum verrisse, illa indicant, ibid. v. 215.——— ——— Traxitque vagus per pulpita vestem:ut et Sueton. in Calig. c. 54. Tres Consulares secundâ vigiliâ in Palatium accitos, multaque et extrema metuentes super pulpitum collocavit, deinde repente magno tibiarum et sacabellorum crepitu cum Palla tunicaque talari prosiluit, ac desaltato cantico abiit. Quod mirum videri potest, saltatores longis ac fluentibus tunicâ Pallaque velatos, cum habiliores succincti et tunicati tantum futuri fuissent. Etiam vero inter virilia vestimenta, sed Barbarica, fuisse Pallam, ex Curtio discimus l. 3. c. 3. Cultus Regis inter omnia luxuriâ notabatur: Purpureae tunicae, medium album intextum erat: Pallam auro distinctam aurei accipitres adornabant. Gallis eandem tribuit Martial. l. 1. Epigr. 93. v. 8.Dimidiasque nates Gallica Palla tegit.Quô fortasse respexit Strabo l. 5. de habitu Gallorum, οἱ γὰρ Κέλται άντὶ χιτωνίσκων σχιςτοὺς χειριδωτοὺς φέρουσι μέχρι αἰδοίων καὶ γλούτων. ubi Interpres magis sensum secutus, quam verba Pallas vertit, cum tunicas apertas manuleatas debuisset, quae tamen Gallis pallae fuêre ad verenda pertinentes. Vide Octav. Ferrar. de re Vestiar. Part. 1. l. 3. c. 18. et Part. 2. l. 3. c. 3. Thom. Godwyn. insuper Pallae usum non muliebri tantum sexui, sed et Viris puerisque familiarem fuisse, docet Anthologiae Rom. l. 3. sect. 1. c. 8. de Pallae, inventore Aeschylo vide Suidam. Apud Eccl. Romanae Scriptores. Palla Altaris, dicitur vestis, quâ altare cooperitur, videl. lineus pannus consecratus, qui super altare ponitur, super quem exponitur corporale. Durandus Ration. l. 1. c. 3. num. 49. Aliud scil. iis est Palla Altaris, aliud Opertorium Dominici corporis, i. e. Corporale, quod Corporis palla, apud Gregorium M. in Sacram. ubi de Ordine Subdiaconi, appellatur. Prior est Palla Dominica, ad quam non licet mulieri manum suam mittere, ut habet Concilium Autisiodor. can. 37. et Palla Altaris, in qua manus pueri oblati ad Monasterium a Parentibus involvebantur, in Regula Benedict. c. 66. apud Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in Hierolexic. etc. De investitura per Palam seu Palem et Pallium, suô locô.III.PALLAurbs a latere meridiali Corsicae. Ptol Pola vulgo, a Bonifacio oppido 6. mill. pass. distans in occidentem. Baudrando nunc est Bonifacio, urbs munita Corsicae, in latere Australi iuxta fretum Taphros, ex adverso Sardiniae; ex Cluver. et Brietio, vide Bonifacium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.